Thursday 13 November 2014

Today`s Times

The third leader from today:

Nunc est bibendum, nunc pede libero pulsanda tellus: lingua Latina non mortua est, sed immortalis. Heri homines Italici doctissimi librum primum cruciverborum Latinorum, Hebdomada Aenigmatum nomine, ediderunt.
The Times hoc valde probat. Tempora mutantur, ut dicitur, et nos mutamur in illis. Stat tamen lingua Latina ut monumentum aere perennius. Euge! Cur non eam pro lingua franca in Senatu Britannico et etiam in actis diurnis asciscamus?
Igitur, cari lectores, in huius incepti ingeniosissimi spiritu vobis ludum offerimus. Sententias quasdam ubique famosas e poematis fabulisque operibusque cinematicis carminibusque popularibus excerptas et in Latinum translatas infra videbis. Nomina Anglica horum operum quaerimus. Usus Translationis Googlensis severe interdicitur. Faveat Fortuna et palmam qui meruit ferat.
1 Unam rem a te ipso quaere: “Mene felicem aestimo?” Heia, aestimasne, sceleste? (5, 5)
2 Antichristus sum. Sum anarchiae fautor (7,2,3,2)
3 Venite, pyroboli benevoli, et in Slough incidite (6)
4 Verum omnibus agnoscitum est quod viro caelebi et locupleti opus est uxore (5,3,9)
5 Contra legem pugnavi. Vicit lex (1,6,3,3,3,3,3,3)
6 Optimum temporum erat, temporumque pessimum (1,4,2,3,6)
7 Fidibus canebat Ziggius, cum Inusitato Gillioque, Martis araneis, suaviter sonans (5,8)
8 Ex omnibus tabernis in omnibus oppidis totius orbis terrarum, in meam incedit (10)

3 comments:

  1. For ninnies like me; translation please!!!!!!!!!!

    ReplyDelete
  2. Ah! very true.
    Very impressive for a Murdoch paper.
    I liked the famous "Come friendly bombs and fall on Slough" quote from Betjemen.

    ReplyDelete
  3. "It was the best of times, it was the worst of times…"

    ReplyDelete

Anonymous comments will not be published. Please give yourself some kind of name at least.