Sunday 19 August 2018

Rome


exaudi, regina tui pulcherrima mundi,
inter sidereos Roma recepta polos,
exaudi, genetrix hominum genetrixque deorum,
non procul a caelo per tua templa sumus:
te canimus semperque, sinent dum fata, canemus:
sospes nemo potest immemor esse tui.
obruerint citius scelerata oblivia solem,
quam tuus ex nostro corde recedat honos.
nam solis radiis aequalia munera tendis,
qua circumfusus fluctuat Oceanus.
volvitur ipse tibi, qui continet omnia, Phoebus
eque tuis ortos in tua condit equos.
te non flammigeris Libye tardavit harenis,
non armata suo reppulit Ursa gelu:
quantum vitalis natura tetendit in axes,
tantum virtuti pervia terra tuae.
fecisti patriam diversis gentibus unam:
profuit iniustis te dominante capi.
dumque offers victis proprii consortia iuris,
urbem fecisti quod prius orbis erat. 

Rutilius Namatianus: De reditu suo ll 47-66